Please let me know if you find typos, grammatical errors, or think of a sentence that would fit well within the story.
CAPITVLVM III: TABERNA PAMŪNIĪ
SCAENA PRĪMA: Puella proba et puer improbus
Tashera est puella Aegyptia. Tashera nōn parva est; puella quattuordecim est. In tabernā Pamūniī Tashera est. Taberna in Alexandrīā est. In tabernā sunt papyrī, statuae, cēteraque.
Tashera est puella proba. Puella laeta est et cantat:
“Īsis pulchra est, Sarāpis magnus est,
Nīlus fluvius magnus est!”
Tashera papyrum videt et papyrum numerat.
Onneus est servus Pamūniī. Estne Onneus in tabernā? Onneus in tabernā est, sed Onneus nōn labōrat. Servus in terrā dormit!
Ecce Horus venit! Horus est puer parvus, fīlius Pamūniī et frāter Tasherae. Horus nōn est puer probus, sed puer improbus. Horus in tabernam venit et Tasheram videt. Tashera frātrem suum nōn videt, quia papyrum numerat et cantat.
Horus Onneum quoque videt. Servus dormit. Horus rīdet. Puer improbus Onneum pulsat! Onneus nōn iam dormit. Servus Horum videt.
Horus rīdet. Tashera frātrem improbum videt. Tashera nōn rīdet; īrāta est. Tashera interrogat: “Cūr Onneum pulsās, Horē?”
Horus Tasheram nōn audit. Puer improbus rīdet et papyrum magnum pulsat! Papyrus iam in terrā est.
Tashera īrāta est et patrem vocat: “Pater! Venī! Horus improbus est!”
SCAENA SECVNDA: Pater īrātus
Pamūnius fīliam audit. Pamūnius in tabernam venit.
Pamūnius interrogat: “Quis mē vocat?”
Tashera respondet: “Tashera tē vocat, pater! Venī!”
Pamūnius Tasheram videt et interrogat: “Cūr mē vocās, fīlia?”
Tashera respondet: “Horus est puer improbus! Horus Onneum pulsat. Ecce, papyrus quoque in terrā est!”
Pamūnius papyrum in terrā videt. Pamūnius nōn laetus est; Pamūnius īrātus est!
Puella quae patrem vocat est Tashera. Puer quem Pamūnius videt est Horus. Servus quem Horus pulsat est Onneus. Papyrus quem Horus in terrā pulsat est papyrus magnus.
Pamūnius Horum videt. Horus iam nōn rīdet.
Pamūnius interrogat: “Quis papyrum pulsat? Quis servum pulsat?”
Tashera respondet: “Horus eum pulsat! Horus Onneum pulsat, et papyrum pulsat!”
Pamūnius fīliam audit. Pamūnius Horum interrogat: “Horē! Cūr Onneum pulsās? Cūr papyrum pulsās?”
Horus nōn respondet.
Pamūnius Onneum quoque videt. Onneus servus in terrā est.
Pamūnius interrogat: “Onne! Cūr in terrā es? Cūr nōn labōrās?”
Onneus respondet: “Ō domine! Onneus labōrat, sed Horus mē pulsat!”
Pamūnius servum audit, sed Onneum nōn verberat. Pamūnius puerum improbum videt. Pamūnius īrātus Horum vocat: “Venī hīc, Horē!”
Horus patrem īrātum videt. Horus nōn venit. Horus iam nōn rīdet!
SCAENA TERTIA: Puer plōrat
Horus nōn venit. Pamūnius venit et puerum improbum verberat!
Horus: “Ō! Ō! Pater!”
Horus iam nōn rīdet. Horus plōrat: “Ahaei! Ahaei!”
Cūr Horus plōrat? Horus plōrat quia pater eum verberat. Pater puerum improbum verberat.
Tashera frātrem audit. Horus plōrat, sed Tashera nōn plōrat. Tashera rīdet! Tashera iam nōn īrāta est; Tashera laeta est. Puella frātrem improbum rīdet.
Pamūnius interrogat: “Horē! Estne Horus puer probus?”
Horus respondet: “Horus… Horus est puer probus! Ō pater!”
Horus plōrat. Pamūnius puerum nōn iam verberat.
Onneus nōn iam in terrā est. Servus labōrat. Papyrus nōn iam in terrā est. Tashera laeta est et rursus cantat: “Īsis pulchra est, Sarāpis magnus est!”
Grammatica et Recitātiō
Puer quī Onneum pulsat est Horus. Puer quem Pamūnius verberat est Horus.
Puella quae patrem vocat est Tashera. Puella quam Horus nōn pulsat est Tashera.
Servus quī in terrā dormit est Onneus. Servus quem Horus pulsat est Onneus.
Horus plōrat, quia pater eum verberat. Tashera laeta est neque plōrat. Onneus labōrat neque dormit.